DanskStart
 
website-hit-counters.com visitors since November 2010.

 

Paulus Rutingius's Anagram on "Ionas Iacobus Venusinus" (1605-1606)

Ionas Iacobus Venusinus άναγραμμ.

SUAVIS VENA: VINCIS BONOS

Cum Musæ recreent animos mentesque serenent,
     Dent celebrem vitam, dent sine morte deucs.
Cum Musæ oblectent hominum præcordia iisque
     Lætitiam donent tristitiamque fugent:
Quis totum Musis se non sacraret amænis,
     A quibus omnis honos et venit omne decus?
Hunc pietate sua extollent: Themide alterum honora:
     Pæonia clarant tertium in arte virum.
Hunc Sophiæ excultum studiis, illum ore diserto,
     Fundentem eloquii suavis ubique sonos.
Hunc celebrant coeli scrutantem sydera, et illum
     Historica clarum cognitione probant,
Dant alias aliis pro mentis acumine dotes,
     Quas tenui scedula pinguere penna nequit.
En quibus ornarunt te, vir clarissime, donis,
     Qui totus Musis natus es amnicolis.
Quem decorat virtus, celebrat prudentia, morum
     Exornat gravitas, aes animosa iuvat.
Cui suada eloquium molli dedit aurea VENA,
     Qua polles SUAVIS, VINCIS eaque BONOS.
Qui coeli tractus nosti ac regum inclyta facta,
     Historica calles commemorare fide.
Vis referam Jona excellens, tua pectora quisnam
     Ornarunt? Uno id versiculo expediam.
In Venusinum omnes promptæ sua donæ celebrant
     Contulerunt Musæ, Phoebus et ipsa Charis.

     Lib[eralium] artium mag[ister], historicus regius et eloquentiæ prof[essor] Haffniens[is] Acad[emiæ]

Based on Paulus Rutingius's edition (1605-1606, 40v-41r)

© Vinilandicus 2010

Back to top