DanskStart

Who am I?

website-hit-counters.com visitors since November 2010.

 

Recommendation of Christian Christoffersen to the bishop of Aarhus Jens Gødesen

Christianus Christophori filius, qui has exhibet, quum de morte vitrici sui inaudisset, spem concepit futurum, ut in eius locum sustituuatur. Quam ob rem tesimonium vitæ heic in Academia actæ sibi ab me dari petiit, quo fretus operam suam Ecclesiæ isti, cui et pater pridem et vitricus demum præfecti fuerunt, offerat. Quum autem ipsum semper ob modestiam et diligentiam, quam in studio optimarum literarum posuit, carum habuerim, eo libentius petitioni ipsius morem gessi, deque ipso, quod Divi Pauli de Timotheo fuit, meum est iudicium, nempe quod, quamvis sit iuvenis admodum, ipsius tamen ætatem non est, quod quisquam aspernetur, qui hominis pectus penitius introspexit. Nec dubito, quin censores senes, quos arbitrium est decernendi et statuendi de eorum vita et doctrina, qui sacris initiandi sunt, illum suo sint approbaturi calculo. Commendo itaque ipsum bonis ombibus, in primis vero reverendo et amplissimo viro domino magistro Iohanni Ægydio, episcopo Arhusiensi vigilantissmo domino et amico de me bene merito, rogans velit huic Christiano mei etiam respectu benigne facere, cui ego vicissim, si qua possim, verbo vel facto faxo, inserviam. Vale, lector humanissime. Scripsi Hafniæ 6 Martii anno 1601 Ionas Iacobus Venusinus.

Notes

Saint Timothy and travelled with Paul through Minor Asia and Greece. He is addressed as the recipient of two Pauline epistles. Timothy is praised by his mentor for his knowledge of the Scriptures.

Jens Gødesen (1550-1626) came from Ribe. He was appointed by Frederick II as court preacher in Copenhagen in 1581 after Anders Sørensen Vedel. From 1591 to 1593, he was pastor as the Nicolai Church, not very far from the Church of the Holy Spirit which Venusinus was in charge of at that time. From 1593 till his deathe, Gødesen was bishop in Aarhus.

Peder Hansen's book (p. 36)

© Vinilandicus 2010

Back to top